Rozmiar: 15909 bajtów

- 1 -

1283. o. T.

In nomine dominj amen. Ab humana facilius labuntur memoria que nec scripta nec testibus muniuntur. Noverint universi presentes et singulj presencium copiam habiturj, quod Petrus scultetus de Gemelnich et patruus suus Iacobus habita ordinacione cum Boguslao nostro Capellano et fratre suo Venckone ad nostram accedentes presenciam tres partes quas habuerunt in Kandersino, ipsis Boguslao et Venckonj vendidisse sunt professi, et coram nobis et nostris militibus resignasse, similiter unum molendinum superius in fluvio qui Cacaua vulgariter nominatur, ad quod nullus respectum habebit nisi Boguslaus cum Venckone fratre suo memorato, quarta parte ipsius hereditatis remota ab eisdem. Omnes vero partes hereditatis gadibus et terminis circumductas. Nos igitur Kazimirus dei gracia dux Opoliensis et dominus Cosle ad peticionem dominj Boguslay super hereditate prefata contulimus sibi et hijs quos locaverit in ipsius partibus, decem annorum ab omnj solucione et exaccione que nostro dominio debuerit evenire, integram libertatem. Ipsos eciam heredes et eorum incolas absolventes ab omnj iurisdicione Castellanorum et Castrorum, ut pote pro singulis excessibus non coram aliquo sed coram nobis astare et respondere teneantnr. Ut autem ipsa ordinacio et resignacio ac nostra collacio robur obtineant firmitatis, presentem litteram conscribi fecimus et nostrj sigillj munimine insignirj, presentibus Cristino subcamerario, Iescone subpincerna, Blascone nostro milite, Petro filio Zdessonis, Swentosio filio Duorisij. Cunrado nostro Capellano. Datum Cosle Anno domini M°. CC°. Octuagesimo Tercio.

An violetter Seide ein kleiner Siegelrest.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów